- SUBPLANTARE
- SUBPLANTARELuctatorum verbum, Graece ἀγκυρίσαι, pedibus pedes subvincire notat. Unde Hesychius, ἀγκύρισμα, ςχῆμα τȏυ εν πάλη. Uit enim nodum vocabant et nexum Latini, Graeci ἅμμα, brahiroum circa collum implicationem et strangulationem, sic ἀγκυρισμὸν subplantationem appellabant, cum akter alterum pedum implicatione evertere conabatur. Quod utrumque simul faciebant experti plaestritae, et unô tempore pedes subvinciebant, ac manibus brachiorumque nodis collum stringebant. Epigramma Graecum,Ο῞ς δὲ τάχος τοῖς ποςςὶν ὑποζώσας ἀνέκλινενΓ῞πτιον, ἀμπλέξας τῇ χερὶ την` φάρυγα.Α᾿λλ᾿ ουκ ὢν ἀπάλαιςτος ὀ δεςπόσυνος προσέειπεν,Παῦσαι, πνιγίζεις φησὶ τὸ παιδάριον.apud Salmas. ad lamprid. in Commodo. c. 17. Esavum a Iacobo in utero marris iam subplantatum, atque hinc nomen ei inditum habes in Genesi, c. 27. v. 36. ad quam historiam vide Andr. Rivetum, aliosque.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.